Latin
Letter 120
Augustine, Epistulae 120.16
Unproofread scanNot analysed yet
Et si forte in his uerbis domini aliud aptius meliusque intellegi potest, opinio tamen, qua putatur substantia esse patris in caelo, secundum quod pater una in trinitate persona est, diuinitas uero non in caelo tantum sed ubique est, quasi aliud sit pater aliud diuinitas eius, quae illi communis est cum filio et spiritu sancto, ut ipsa trinitas tamquam locis corporalibus et tamquam corporea sit, diuinitas uero una trium personarum ubique sit praesens et ipsa sola tamquam incorporea ubique sit tota, sine dubitatione respuenda est. si enim qualitas eorum esset —quod absit, ut in patre aut filio aut spiritu sancto aliud sit qualitas aliud substantia —,tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicui quam in sua substantia esse non posset; si autem substantia est et alia est, quam sunt ipsi, alia substantia est, quod nihilo minus falsissime creditur.