# Epistulae 120.17

Augustine, Epistulae, Letter 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.17

'Sed si forte minus intellegis, inter qualitatem atque substantiam quid intersit, hoc certe facilius aduertis, quod et diuinitas trinitatis — quae putatur alia esse, quam est ipsa trinitas, et propter hanc dici non tres deos sed unum deum, quoniam ipsa est tribus una communis — aut substantia est aut non est substantia. si substantia est et alia est quam pater aut filius aut spiritus sanctus aut eadem simul trinitas, procul dubio alia substantia est; hoc autem ueritas refellit et respuit. si autem non est substantia ista diuinitas et ipsa est deus, quia ipsa est ubique tota, non illa trinitas, ergo deus non est substantia; quis hoc catholicus dixerit? item si non est substantia ista diuinitas et secundum hanc est trinitas unus deus, quod haec una est in tribus, non debuit dici pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae sed unius diuinitatis, quae non est substantia. agnoscis autem in fide catholica, quoniam hoc est uerum, hoc esse firmatum, quod pater et filius et spiritus sanctus ideo, cum sit trinitas, unus est deus, quod inseparabiliter sint unius eiusdemque substantiae uel, si hoc melius dicitur, essentiae. nam nonnulli nostri et maxime Graeci trinitatem, quae deus est, magis essentiam quam unam substantiam esse dixerunt aliquid inter haec duo nomina esse arbitrantes uel intellegentes, unde nunc disputare non opus est, quod, etsi diuinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. si enim alia est quam ipsa trinitas, altera erit essentia, quod absit ut catholicus sentiat. restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantum libet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate, quod uidebimus. cum uero, quod in resurrectione promittitur, spiritale corpus habere coeperimus, siue illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
