Latin
Letter 120
Augustine, Epistulae 120.18
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero posuisti in epistula tua uideri tibi uel potius, quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, quae 'iustitia, sicut dicis, 'non in se sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit\\ ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat, quicquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne, quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliant mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita —neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde inmortales merito uocantur —,non tamen ob aliud amissa n iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet inmortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est tamquam uita uitarum, quae cum sunt in corporibus, etiam ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur, quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere! a