# Epistulae 120.19

Augustine, Epistulae, Letter 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.19

Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes, ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus, et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. a unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis sed illa, quae deus est, sola adseratur esse iustitia', est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire ea nostra est in hac peregrinatione iustitia et qua postea saturari ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
