Latin
Letter 120
Augustine, Epistulae 120.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem petis, ut quaestionem trinitatis, hoc est de unitate diuinitatis et discretione personarum caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas ita nebulam uestrae mentis abstergat, ut, quod nunc cogitare non potestis, intellegentiae a me lumine declaratum oculis quodam modo uidere possitis, uide prius, utrum ista petitio cum tua superiore definitione concordet. superius quippe in eadem ipsa epistula, in qua hoc petis, apud temet ipsum definisse te dicis (ueritatem ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides>, inquis, 'sanctae ecclesiae ex disputationis ratione et non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo', inquis, qui infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationis saluos facere credentes, non tam ratio requirenda quam auctoritas est sequenda sanctorum'. uide ergo, secundum haec uerba tua ne potius debeas maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi nec eius intellegentiae a me quaerere rationem. neque enim cum coepero te in tanti huius secreti intellegentiam utcumque introducere, quod, nisi deus intus adiuuerit, omnino non potero, aliud disserendo facturus sum quam rationem, ut potero, redditurus. quam si a me uel a quolibet doctore non inrationabiliter flagitas, ut, quod credis, intellegas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea, quae fidei firmitate iam tenes, etiam rationis luce conspicias.