# Epistulae 121.13

Augustine, Epistulae, Letter 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/121.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/121.13

Deinde in subsequenti capite adiecit: Ne tetigeritis neque gustaueritis neque contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister ueritatis et tamen ipsam ueritatem religionis inesse abnegat? ne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes autem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes? rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium epistula per singula mihi uerba dissoluas, quia laudabilibus execranda permiscuit. quid enim tam laudabile quam ratio sapientiae et quid tam execrabile quam superstitio erroris? humilitas quoque et deo placita et maxime in uera religione laudabilis cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis neque gustaueritis, quae sunt in interitum, quia non sunt ex deo et omne, quod non est ex fide, peccatum est. deus autem dissipauit consilia sapientium, qui deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi dei esse subiecta; scit enim cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. qualem humilitatem qualemque rationem sapientiae superstitioni hominum doctrinis uenienti inesse dicat, requiro. et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi uidetur esse discretio; arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta uel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere 'ad non parcendum corpori', quod autem adiecit 'non in honore aliquo', quia sancti operis speciem non in fide ueritatis exercentes nullius gloriae honore uel fructu agunt, quod in magna erroris peruersi reprehensione conficiunt transfigurantes se in ministros iustitiae. sed quod adiecit 'ad saturitatem carnis', contrarium mihi uidetur illi, quod dicit 'ad non parcendum corpori'; uidetur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut apostolus dicit: Liuidum facio corpus meum et in seruitutem redigo, a quo opere saturitas carnis aliena est, nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime obseruantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum uas honorifice possidere nouerit, ut hostiam uiuam et placentem deo suum corpus exhibeat non in saturitatem carnis, quia distentio corporis animae sobrietatem necat et inimica est castitati.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
