Latin
Letter 121
Augustine, Epistulae 121.16
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, si comminus stantem non sinebatur adtingere, quo modo eum tangeret, cum ascendisset ad patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua deus homini fit longinquus aut proximus? et illa dubitauerat de Christo, quem hortulanum putauerat; ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere; indigna enim iudicabatur, ut tangeret manu Christum, quem necdum fide adprehenderat nec intellexerat deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad patrem, cui adhuc tantum homo uideor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.'