Latin
Letter 121
Augustine, Epistulae 121.3
Unproofread scanNot analysed yet
Denique et in ipsa euangelii parabola, qua Pharisaei et publicani persona confertur, euidenter ostendit ipse dominus, quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ideo protestatur magis iustificatum abisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum quam Pharisaeum de inputatione iustitiarum suarum. merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem dominum: Super quem habitabo nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? ille autem in corde contrito sui accusator accipitur et obtinet ueniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis sancto illo Pharisaeo, quales Iudaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus apostolus ait, quod suam iustitiam statuere cupientes, quae ex lege est, iustitiae dei non sunt subiecti, quae est ex fide, quae reputata est Abraham patri nostro ad iustitiam non ex operibus, quia secundum omnipotentiam dei credidit deo, apud quem ille uere iustus est, qui ex fide uiuit nec sanctus in terra est sed in caelo, quia non carne sed spiritu ambulat, cuius conuersatio in caelis est non glorianti in concisione carnis sed in circumcisione cordis, quae non littera sed spiritu agitur inuisibiliter, unde laus eius non est ex &hominibus sed ex deo.