Latin
Letter 125
Augustine, Epistulae 125.2
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde ego sanctae Albinae non suscenseo nec arguendam iudico sed a tali suspicione sanandam. quae quia non in meam personam eadem uerba direxit, sed tamquam de Hipponiensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus sed pecuniae causa hominem diuitem atque huius modi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere uoluisse, tamen, quid de nobis senserit, paene clamauit nec ipsa tantum uerum etiam sancti filii eius, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab huius modi suspicionibus quam propter has arguendos existimo. ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari uel praeberi potest, si aduersus nos in tam sanctis nobisque carissimis cordibus nostris pullulare potuere? de te quippe inperitum uulgus hoc sensit, de nobis lumina ecclesiae; unde, quid magis dolendum sit, uides. utrumque autem non accusandum censeo sed sanandum; homines enim sunt it de hominibus talia licet falsa non tamen incredibilia suspicantur. nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam praesertim iam experti, quod nihil ex ea populus Tagastensis accepit —sic ergo et Hipponiensis —; uerum omnis haec inuidia non nisi in clericos aestuat maximeque in episcopos, quorum uidetur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus ecclesiae tamquam possessores et domini existimantur. ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, meus Alypi, non aedificentur per nos infirmi. recordare, quid locuti fuerimus, antequam ista temptatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. ex hoc potius conferendo adiuuante domino prouidere conemur nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est, ubi debeat sola sufficere. si enim serui dei non reprobi sumus, si aliquid uiget in nobis illius igniculi, quo caritas non quaerit, quae sua sunt, prouidere utique debemus bona non solum coram deo sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia pedibus incautis agere conuincamur, ut oues dominicae turbidam bibant.