# Epistulae 126.10

Augustine, Epistulae, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.10

Nec molestum sit uobis, ut uos uelut grauatos arbitremini, quia iurandum putaui. neque enim grauabat apostolus aut eos parum diligebat, quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud uos neque in occasione cupiditatis; deus testis est. rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum? si ergo ille merito est ueritus, ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor in promptu omnibus erat, quod nisi summa necessitate a populis, quibus Christi gratiam dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, cetera uero suo uictui necessaria suis manibus transigebat, quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et uirtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula uitae huius operari nostris manibus possumus et, si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur! non ergo ulterius in hac causa populo Christiano, quae ecclesia est dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus. tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamuis falsa tamen uerisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
