Latin
Letter 126
Augustine, Epistulae 126.11
Unproofread scanNot analysed yet
Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide Christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. de qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistula, quam ad fratrem meum scripsi, planissime aperui. scripsit mihi sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando uiolenter extorto satis fiat>. tu enim ipsa quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat? qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare uitam suam magis timere debuit quam finire. hostiles inter se acies et armatae certe apertissima mortis intentione confligunt et tamen, cum inuicem iurant, laudamus fidem seruantes, fallentes autem merito detestamur. ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi uel capi timuerunt? ac per hoc uel mortis uel captiuitatis metu extortae iurationi nisi parcatur, nisi fides, quae ibi data est, custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere, et nos, utrum implenda sit extorta iuratio seruorum dei munere sanctitatis praeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium quasi disceptaturi ponimus quaestionem?