# Epistulae 126.12

Augustine, Epistulae, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.12

: Nam quid exilii uel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegrauatur? obsecro te. puto, quod presbyterium non est exilium. hoc ergo noster eligeret quam illud exilium? absit a nobis, ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur, absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium. haec dicerem, si uere a nobis aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc uero non extorta est, dum negaretur, sed, dum offerretur, accepta et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. postremo, quodlibet de nobis uel de Hipponiensibus sentiatur, longe alia est eorum causa, qui coegerint iurare, quam eorum, qui non dicam coegerint, sed suaserint peierare. ipse etiam, de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum an remoto timore ipso periurium.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
