# Epistulae 126.13

Augustine, Epistulae, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.13

Deo gratias, quia non aliter HipponienseB promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit uoluntate habitandi et eat, quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi. nam si uerba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo seruus dei recedere quam ullo modo debuit peierare. sed quia crimen eorum esset non dico talem uirum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probauerunt, qui audientes, quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis uerax iuratio debet quam id, quod ab illa expectauerunt. quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis? quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri. certe ad populum quando ipse locutus est. tunc etiam interponeret. quod si fecisset, non utique responderetur: cDeo gratias>, sed ad illam rediretur reclamationem. quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. et numquid ad rem pertinet, siue interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio siue non sit? nihil ab illo aliud expectatum est quam id, quod supra diximus. expectationem autem eorum, quibus iuratur, quisquis deceperit, non potest esse non periurus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
