# Epistulae 126.3

Augustine, Epistulae, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/126.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/126.3

Inter hos aestus meos grauemque maerorem et nullius consilii respirationem ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me seruum dei, qui mihi diceret eum se uelle populo iurare, quod, si esset ordinatus inuitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseuerantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere uicinum. mihi autem quia uidebatur uehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui et, quia simul petierat, ut ad eum uenirem, non distuli. cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei seruum mandauerat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret. hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique, quid dixerit, dixi. at ille, ut existimo, deuitans, ne quid se auctore fieret, unde uos putabat offendi: 'Hinc me\\ inquit, 'nemo consulat'. quo audito ad populum tumultuantem perrexi factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. illi uero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita, ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiuerunt, ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. renuntiaui illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
