Latin
Letter 126
Augustine, Epistulae 126.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. dixit ea, quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse eaque se esse facturum continuoque omnia eo tenore, quo dictauerat, prosecutus est. responsum est: Deo gratias' et petitum, ut totum scriptum subscriberetur. dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. deinde peti coepimus nos episcopi non uocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. at ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. miratus sum, quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperaui ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putauit instandum.