# Epistulae 127.3

Augustine, Epistulae, Letter 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/127.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/127.3

Habet etiam hoc magnum malum ac uehementer execrandum et horrendum nimius amor uitae istius, quod multi, dum uolunt paulo diutius uiuere, grauiter offendunt deum, apud quem est fons uitae, atque ita, dum ab eis frustra, qui necessario futurus est uitae finis, metuitur, illinc prohibentur, ubi sine fine uiuitur. huc accedit, quia uita misera, etiam si posset esse perpetua, nullo modo beatae uitae etiam breuissimae comparanda est. et tamen isti amando miserrimam atque breuissimam perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc uelint, quod in altera perdunt, quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse uolunt, nec breuitatem, nam eam finire nolunt; tantum quia uita est, sic amatur, ut saepe propter eam licet miseram et breuem beata et sempiterna amittatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
