Latin
Letter 127
Augustine, Epistulae 127.4
Unproofread scanNot analysed yet
His consideratis quid magnum uita aeterna iubeat amatoribus suis, cum se iubet sic amari, quem ad modum haec amatur a suis? an uero dignum est uel ferendum, cum contemnuntur omnia, quae amantur in mundo, ut uita post paululum finienda saltem ipsum paululum teneatur in mundo, et non contemnitur mundus, ut obtineatur uita, quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico uastaretur incursu, quam multi uitae huius temporalis amatores, ut eam uel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia, quae illi non solum oblectandae et ornandae uerum etiam sustentandae tuendaeque seruabant! solent certe amatores illis, quas amant, ut eas habeant, multa conferre; isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent, nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. nec eorum reprehendo consilium; quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea perissent, quae recondita fuerant propter ipsam? quamuis et quidam perdiderint prius illa mox ipsam, quidam uero licet parati cuncta perdere propter ipsam prius perdiderint ipsam. sed hinc admonendi sumus, quales aeternae uitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria uita contempta sint, quae illi fuerant necessaria.