# Epistulae 127.6

Augustine, Epistulae, Letter 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/127.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/127.6

Reddite igitur, quod uouistis, quia uos ipsi estis et ei uos redditis, a quo estis; reddite, obsecro. neque enim, quod redditis, reddendo minuetur, sed potius seruabitur et augebitur; benignus enim exactor est, non egenus, et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. huic ergo quod non redditur, perditur, quod autem redditur, reddenti additur, immo uero in eo, cui redditur, reddens ipse seruatur. id ipsum quippe erit redditum et redditor, quia id ipsum erat debitum et debitor. deo namque se ipsum homo debet eique reddendus est, ut beatus sit. a quo accepit, ut sit. hoc significat, quod in euangelio dominus ait: Reddite Caesari, quae caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo et quaesito, cuius haberet imaginem, responsum esset: 'Caesaris', ut hinc intellegerent, quod deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut suam Caesar exigebat in nummo. quanto magis ergo reddenda est, cum promittitur, cui etiam non promissa debetur!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
