Latin
Letter 127
Augustine, Epistulae 127.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, carissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula sancti propositi, quod deo uouisse uos comperi, uberius laudare fructum ac demonstrare, quid distet inter Christianos dilectores mundi huius et contemptores, quamuis fideles utrique dicantur, eodem utrique lauacro sacri fontis abluti sint, eisdem inbuti consecratique mysteriis, utrique eiusdem euangelii non auditores tantum uerum etiam praedicatores nec utrique tamen regni dei lucisque participes et uitae aeternae, quae sola est beata, coheredes. dominus enim Iesus non ab eis, qui non audiunt, sed eos inter se auditores uerborum suorum latissimo limite, non tenui distinctione discreuit: Qui audit, inquit, uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et impegerunt in domum illam et non cecidit; fundata enim erat super petram. qui autem audit uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificauit domum suam super harenam: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et impegerunt in domum illam et cecidit et facta est ruina eius magna. audire ergo uerba illa aedificare est; in hoc utrique pares sunt, in faciendo autem et non faciendo, quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei, quod sine ullo fundamento facili harenae mobilitate subuertitur. nec ideo, quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat; nihil enim aedificans sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus et dispergendus imbribus, fluuiis uentisque donatur.