# Epistulae 127.8

Augustine, Epistulae, Letter 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/127.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/127.8

Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque caelorum in suis gradibus meritisque distinguere atque ostendere, quo differat uita coniugalis filios procreantium patrum matrumque familias uerum tamen religiosorum ac piorum ab ea uita, quam uos deo uouistis, si nunc ad eam uouendam exhortandus esses; sed quia iam uouisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. priusquam esses uoti reus, liberum fuit, quo esses inferior, quamuis non sit gratulanda libertas, qua fit, ut non debeatur, quod cum lucro redditur. nunc uero, quia tenetur apud deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam inuito, sed a magna iniquitate deterreo. non enim talis eris, si non feceris, quod uouisti, qualis mansisses, si nihil tale uouisses. minor enim tunc esses, non peior; modo autem tanto — quod absit — miserior, si fidem deo fregeris, quanto beatior, si persolueris. nec ideo te uouisse paeniteat, immo gaude iam tibi non licere, quod cum tuo detrimento licuisset. adgredere itaque intrepidus et dicta imple factis; ipse adiuuabit, qui uota tua expetit. felix est necessitas, quae in meliora compellit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
