Latin
Letter 127
Augustine, Epistulae 127.9
Unproofread scanNot analysed yet
Una sola esse causa posset, qua te id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus implere, si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. nam et uouenda talia non sunt a coniugatis nisi ex consensu et uoluntate communi et, si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persoluenda promissio. neque enim deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum. diuina quippe de hac re per apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui sed uir; similiter et uir non habet potestatem sui corporis sed mulier. sexum nomine corporis nuncupauit. sed cum illam tam paratam esse audiam deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere coniugali iure compellitur, ambo deo reddite, quod ambo uouistis, ut illi persoluatur, quod ab alterutro non exigitis. si continentia uirtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum uirtus a uiro potius cognominata uideatur, sicut similitudo uocabuli resonat? noli ergo uir abhorrere a uirtute, quam mulier est parata suscipere. sit uester consensus oblatio ad supernum altare creatoris et uicta concupiscentia tanto fortius quanto sanctius uinculum caritatis. gaudeamus de uobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.