# Epistulae 128.2

Augustine, Epistulae, Letter 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/128.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/128.2

Illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi, cum quibus agimus, demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi Christiani usquequaque crescendo iam magnam partem orbis implerent et in cetera dilatarentur implenda, subito ecclesiam Christi nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum perisse contagio et in sola remansisse parte Donati, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola aeterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritato debebimus. si autem nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum uerum etiam transmarinarum prouinciarum multarumque gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem demonstrauerimus esse finitam, quamuis non in eis ecclesiae causa consistat, et Caecilianum innocentem illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen criminationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quicquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant. neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis sed ' commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus amplectimur Christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
