Latin
Letter 128
Augustine, Epistulae 128.3
Unproofread scanNot analysed yet
Poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. hoc cum alternis basilicis utrimque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praeuenitur, quia, ubi perceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant. nec nouum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit. aut si forte Christiani populi singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus et ecclesiis in singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur, unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi. quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra humana descendit, ut membra eius essemus, et nos, . ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam Christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus. episcopi autem propter Christianos populos ordinamur; quod ergo Christianis populis ad Christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit quam retenta disperserit; nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si Christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem?