# Epistulae 129.1

Augustine, Epistulae, Letter 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.1

Multum nos sollicitos reddidit notoria uel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione conuerti, quod edicto nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique prouidisti, consentire noluerunt, ne forte etiamsi non omnes aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum conlationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. atque utinam ipsos non pertemptet ista cogitatio et nos potius fallat ista suspicio! et ideo si uelint omnes esse praesentes, ut, cum eis uisum fuerit, congregatis illuc etiam nobis simul inde egrediamur concordes atque pacati et schismatica diuisione correcta fraterno unitatis Christi uinculo obstricti mirantibus et gaudentibus omnibus bonis dolente autem solo diabolo et similibus eius pariter in ecclesiam ad gratiarum actionem laudesque deo reddendas ardentissima et lucidissima caritate pergamus!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
