# Epistulae 129.3

Augustine, Epistulae, Letter 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.3

Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem scripturas nobiscum tenere, quibus haec apertissima testimonia continentur. Iudaei quippe, qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt euangelium, isti autem fratres nostri utriusque testamenti auctoritate deuincti sunt et tamen criminari nos uolunt de euangelio tradito et nolunt ei credere recitato. sed nunc fortasse huius conlationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt scripturas sanctas et, quia in eis innumerabilia testimonia reppererunt, quibus promissa est ecclesia futura in omnibus gentibus et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in euangelio et in epistulis apostolicis et in actibus apostolorum uidemus, ubi et ipsa loca et ciuitates et prouinciae leguntur, per quas creuit incipiens ab Hierusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando sed crescendo diffunderet, non autem inuenerunt aliquod testimonium diuinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de ceteris partibus mundi et in sola Africa Donati parte mansuram et uiderunt, quam sit absurdum pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia diuina recitari. pro ea uero, quae, sicut putant, fuerat domino placitura, nullum eius testimonium reperiri, haec forte cogitantes ad finiendas uanas et perniciosas et saluti aeternae contrarias inimicitias ad locum conlationis nostrae omnes conuenire uoluerunt, non ut tumultus nouus oriatur, sed ut uetusta discordia finiatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
