# Epistulae 129.4

Augustine, Epistulae, Letter 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.4

Nam et illud, quo in nos solent grauiter inritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino seruituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitauerint non esse culpandum, quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae sed etiam alienigenae, ne quisquam contra deum Israhel, hoc est uerum deum non tantum faceret, sed uel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis tenuerunt et maiores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt, quod utique non ob aliud uidentur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos, qui superati essent, eis, qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret, totamque ipsam causam potuerunt — et forte fecerunt ipsius conlationis necessitate — archiuis publicis perscrutatis inuenire olim esse finitam post ecclesiastica iudicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore iudicante, ad cuius examen rem totam et primo miserunt et postea perduxerunt. ibi potuerant etiam causam Felicis Aptungensis, ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto eiusdem imperatoris inuenire purgatam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
