# Epistulae 129.5

Augustine, Epistulae, Letter 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/129.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/129.5

Quamquam et hoc si adtenderunt et, quod facile fuerat, aduerterunt in scripturis sanctis ecclesiam Christi permixtis zizaniis et palea et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis, uentilationis et litoris, utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi eius habuissent, nihil eos praeiudicare potuisse orbi Christiano, quem deus paucis credentibus tanto ante promisit et nunc multis uidentibus reddidit, nisi forte plus contra ecclesiam ualuit homo peccans quam pro ecclesia deus iurans et iniquitas, quod amisit, quam ueritas, quod promisit. haec sentire quam sit stultum et impium, iam fortasse uiderunt; cogitauerunt quoque damnatos a se Maximianistas, Primiani damnatores, per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid ecclesia contra rebelles suos ab huius modi potestatibus postulat; et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione inpollutos mansisse dixerunt, et baptismum uel a damnatis uel a sociis eorum quamuis foris in schismate datum rescindere atque iterare non ausi sunt, satis utique iudicarunt ea, quae contra nos dicebant -xemplo suo esse damnata et credendum est. quod iam intellegant, quam sit indignum, quam intolerabile, ut, cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis et cum ipso simul Primiano damnatores eius et damnati in causa eius, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis Christianus, ne in pace uiuat unitas Christi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
