Latin
Letter 129
Augustine, Epistulae 129.6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia fortasse cogitantes et dei timore permoti omnes conlationis loco adesse uoluerunt non tumultus dispositione sed pacis. quod enim propterea se uniuersos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse aduersarii sui saepe mentiti sunt, hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici uerissime potuit, ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe maior est numerus et maxime in proconsulari prouincia, quamquam excepta Numidia consulari etiam in ceteris prouinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur aut certe in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. sed nunc si numerum suum innotescere uoluissent, nonne ordinatius atque tranquillius. innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subiungant, edicto admonuisti? quid sibi ergo uult quod conlationis loco omnes adesse desiderant? si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi aut quid illic facient tacituri? nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa conlatio.