# Epistulae 130.10

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.10

Hic fortasse iam quaeras, quid sit ipsa beata uita. in qua quaestione multa philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus inuenire potuerunt, quanto minus eius fontem honorauerunt eique gratias egerunt. prius itaque adtende, utrum adquiescendum sit eis, qui dicunt eum beatum esse, qui secundum suam uiuit uoluntatem. sed absit, ut hoc uerum esse credamus. quid, si enim nequiter uelit uiuere? nonne tanto miserior esse conuincitur, quanto facilius mala uoluntas eius impletur? merito hanc sententiam etiam ipsi, qui sine dei cultu philosophati sunt, respuerunt. nam quidam eorum uir eloquentissimus ait: 'Ecce autem alii non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos, qui uiuunt, ut ipsi uelint. falsum id quidem; uelle enim, quod non deceat, id est ipsum miserrimum nec tam miserum est non adipisci, quod uelis, quam adipisci uelle, quod non oporteat.' quid tibi uidentur haec uerba? nonne ab ipsa ueritate per quemlibet hominem dicta sunt? possumus ergo hic dicere, quod apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc uerum est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
