# Epistulae 130.11

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.11

Ille igitur beatus est, qui omnia, quae uult, habet nec aliquid uult, quod non decet. quod si ita est, uide iam, quae homines non indecenter uelint. alius uult coniugari, alius coniugio uiduatus deinceps continenter eligit uiuere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid uelle; sic et optare filios nuptiarum scilicet fructum et eis, qui suscepti fuerint, uitam ac salutem, quo uoto plerumque occupatur etiam continentia uidualis; nam etsi spreto coniugio iam non optant etiam filios procreare, optant tamen, quos procreauerunt, incolumes uiuere. ab hac omni cura immunis est uirginalis integritas; habent tamen omnes caros et caras, quibus non indecenter optent etiam temporalem salutem. sed cum istam salutem in se ipsis et in eis, quos diligunt, adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere iam beatos? habent enim aliquid, quod non dedecet uelle; sed si alia non habent maiora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata uita longe absunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
