# Epistulae 130.2

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.2

Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit, quod discipulis suis non pro se ipsis sed pro humano genere contristatis et desperantibus quemquam posse saluari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus quam diuitem in regnum caelorum, mirifica et misericordissima pollicitatione respondit deo esse facile, quod hominibus inpossibile est. cui ergo facile est, ut etiam diues intret in regnum caelorum, inspirauit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti, quonam modo tibi esset orandum. ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, in regnum caelorum Zacchaeum diuitem misit et resurrectione atque ascensione glorificatus multos postea diuites impertito sancto spiritu fecit huius saeculi contemptores et finita diuitiarum cupiditate ditiores. quo modo enim tu sic studeres orare dominum, nisi sperares in eo? quo modo autem sperares in eo, si sperares in incerto diuitiarum et contemneres praeceptum saluberrimum, quod apostolus ait: Praecipe diuitibus huius saeculi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
