# Epistulae 130.20

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.20

Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes sed eas tamen breuissimas et raptim quodam modo iaculatas, ne illa uigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras euanescat atque hebetetur intentio. ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita, si perdurauerit, non cito esse rumpendam. absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si feruens perseuerat intentio. nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere uerbis; multum autem precari est ad eum, quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. ponit autem lacrimas nostras in conspectu suo et gemitus noster non est absconditus ab eo, qui omnia per uerbum condidit et humana uerba non quaerit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
