# Epistulae 130.22

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.22

Nam quaelibet alia uerba dicamus, quae affectus orantis uel praecedendo format, ut clareat, uel consequendo adtendit, ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. quisquis autem id dicit, quod ad istam euangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non inlicite orat, carnaliter orat, quod nescio quem ad modum non dicatur inlicite, quando quidem spiritu renatos non nisi spiritaliter deceat orare. qui enim dicit uerbi gratia: Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis, et: Prophetae tui fideles inueniantur, quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? qui dicit: Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam et salui erimus, quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? qui dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas, quid aliud dicit quam: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra? qui dicit: Paupertatem et diuitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie? qui dicit: Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius, aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? qui dicit: Aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne adprehendat me, quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in temptationem? qui dicit: Erue me ab inimicis meis, deus, et ab insurgentibus super me libera me, quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? et si per omnia precationum sanctarum uerba discurras, quantum existimo, nihil inuenies, quod non ista dominica contineat et concludat oratio. unde liberum est aliis atque aliis uerbis eadem tamen in orando dicere, sed non esse debet liberum alia dicere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
