Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.23
Unproofread scanNot analysed yet
Haec et pro nobis et pro nostris et pro alienis atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt, quamuis alius pro isto alius pro illo, sicut se habent propinquitates uel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut extollat affectus. qui autem dicit in oratione uerbi gratia: 'Domine, multiplica diuitias meas', aut: 'Da mihi tantas, quantas illi uel illi dedisti', aut: 'Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem'', uel si quid eius modi est, et haec dicit eorum habens concupiscentiam non id adtendens, ut ex his secundum deum prosit hominibus, puto eum non inuenire in oratione dominica, quo possit haec uota coaptare. quam ob rem pudeat saltem petere, quae non pudet cupere, aut si et hoc pudet, sed cupiditas uincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus: Libera nos a malo!