# Epistulae 130.24

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.24

Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, uerum etiam quid ores, non me docente sed illo, qui omnes nos docere dignatus est. beata uita quaerenda est, haec a domino deo petenda. quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa ut quid imus? breuiter in scriptura dei ueraciterque dictum est: Beatus populus, cuius est dominus deus ipsius. in ipso populo ut simus atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine uiuendum peruenire possimus, finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. in eisdem tribus pro conscientia bona spes posita est. fides ergo et spes et caritas ad deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem et, quae petat a domino in dominica oratione, considerantem. ieiunia et ab aliis uoluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio maximeque elemosynae multum adiuuant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae deum exquisiui manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus. quo modo enim deus incorporalis et inpalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
