# Epistulae 130.25

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.25

Adhuc est fortasse, quod quaeras, cur apostolus dixerit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. neque enim ullo modo credendum est uel ipsum uel quibus ista dicebat dominicam nescisse orationem. cur ergo putamus hoc eum dixisse, quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt uel ad sanandum tumorem superbiae uel ad probandam exercendamue patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque seruatur, uel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata, tamen nos nescientes, quid ista prosint, ab omni optamus tribulatione liberari. ab hac ignorantia nec se ipsum apostolus ostendit alienum, nisi forte, quid oraret, sicut oporteret, sciebat, quando, magnitudine reuelationum ne extolleretur, datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut eum auferret ab eo, utique sicut oportet nesciens quid oraret. denique dei responsum, cur non fieret, quod uir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audiuit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
