Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.29
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia considerans et si quid aliud de hac re tibi dominus insinuauerit, quod uel mihi non occurrit uel dici a me longum fuit, concerta in oratione uincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut uidua Christi. quamuis enim ad omnia membra eius, hoc est ad omnes, qui in eum credunt et eius corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in scriptura eius uiduis inuenitur iniuncta. nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una coniugata, quae sanctum Samuhelem peperit, alia uidua, quae sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnouit. orauit et coniugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat; tunc ipsum Samuhelem impetrauit et acceptum deo reddidit, quia, cum posceret, uouit. sed oratio eius quo modo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo, quod ibi positum est: . Libera nos a malo, non paruum malum uidetur et nuptam esse et fructum carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. de illa uero Anna uidua uide quid scriptum sit, quia non discedebat de templo ieiuniis s et obsecrationibus seruiens nocte ac die. nec aliunde apostolus, quod et supra commemoraui: Quae autem uere uidua est, inquit, et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte ac die. et dominus cum semper orandum et non deficiendum nos hortaretur, uiduam commemorauit, quae licet iniquum et impium iudicem ac dei et hominum contemptorem ad audiendam causam suam assidue interpellando conuertit. quam ergo prae ceteris uiduae debeant uacare orationibus, satis hinc intellegi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de uiduis propositum est exhortationis exemplum.