Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.31
Unproofread scanNot analysed yet
Sane memineritis et pro nobis non neglegenter orare. nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adiutorium, quod necessarium nouimus, auferatis. a familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et uos in eius familia esse gaudemus et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. orate certatim concordi sanctoque certamine; non enim aduersus alterutrum certatis sed aduersus diabolum sanctis omnibus inimicum. in ieiuniis et uigiliis et omni castigatione corporis, qua plurimum adiuuatur oratio, faciat quaeque uestrum, quod poterit; quod altera minus potest, ea, quae potest, faciat, si in altera diligit, quod ideo, quia non potest ipsa, non facit. proinde, quae minus ualet, non impediat plus ualentem et, quae plus ualet, non urgeat minus ualentem. conscientiam quippe uestram deo debetis; nemini autem uestrum aliquid debeatis, nisi ut inuicem diligatis. exaudiat te dominus, qui potens est facere supra, quam petimus et intellegimus.