# Epistulae 130.4

Augustine, Epistulae, Letter 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/130.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/130.4

Homines autem boni etiam in hac uita uidentur praestarenon parua solacia. nam si paupertas angit, si luctus maestificat: si dolor corporis inquietat, si contristat exilium, si ulla alia calamitas uexat, adsint boni homines, qui non solum gaudere cum gaudentibus uerum etiam flere cum flentibus norunt et salubriter adloqui et conloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, releuantur grauia, superantur aduersa. sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos facit. contra si diuitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit, cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae sustineantur atque timeantur, nonne illa omnia fiunt amara et dura nec aliquid laetum uel dulce est in eis? ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. sed quousque talis inuenitur, de cuius animo et moribus sit in hac uita certa securitas? nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conuersatione securus. proinde quamuis ex fructibus suis multi cognoscantur et alii quidem proximos bene uiuendo laetificent alii male uiuendo contristent, tamen propter humanorum animorum ignota et incerta rectissime apostolus admonet, ut non ante tempus quicquam iudicemus, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis et tunclaus erit unicuique a deo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
