Latin
Letter 130
Augustine, Epistulae 130.5
Unproofread scanNot analysed yet
In his igitur uitae huius tenebris, m quibus peregrinamur a domino, quam diu per fidem ambulamus non per speciem, desolatam se debet anima Christiana deputare, ne desistat orare et scripturarum diuinarum sanctarumquesermoni tamquam lucernae in obscuro loco positaefidei oculum intendere, donec dies lucescat et lucifer oriatur in cordibus nostris. huius enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui uidendo fide corda mun. danda sunt. beati enim mundicordes, quia ipsi deum uidebunt, et: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. tunc erit uera uita post mortem uerumque solacium post desolationem. illa uita eximet animam nostram de morte et illud solacium oculos nostros a lacrimis et, quoniam ibi iam non erit ulla temptatio, ideo sequitur in eodem psalmo: Pedes meos a lapsu. porro si nulla temptatio, iam nulla oratio; non enim adhuc promissi boni expectatio sed redditi contemplatio. unde: Placebo, inquit, domino in regione uiuorum, ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. mortui enim estis, ait apostolus, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. haec est uera uita, quam iubentur bonis operibus adprehendere diuites, et ibi est uerum solacium, quo solacio nunc uidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis, ut ponant in deo spem suam, dicit tamen in oratione: Sitiuit tibi anima mea, quam multipliciter tibi caro mea in terra deserta et sine uia et sine aqua, quod est ista moribunda uita, quibuslibet mortalibus solaciis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur. quanta libet rerum copia cumuletur. nosti quippe ista omnia, quam incerta sint; et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent?