# Epistulae 131.1

Augustine, Epistulae, Letter 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/131.1

Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta terrena quadam contagione constringitur et tali onere quodam modo depressa curuatur, ut in imo multa quam in summo unum facilius concupiscat et cogitet. nam hoc etiam sancta scriptura ita dicit: Corpus enim, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. sed ideo uenit saluator noster, qui mulierem illam in euangelio per decem et octo annos curuam, quae fortasse hoc significabat, uerbo salutis erexit, ut anima Christiana non frustra audiat: sursum cor', nec frustra respondeat se habere ad dominum. quod intuens recte facis mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. sic enim usu quodam bono conuertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam. de qua re apostolus ait: Scimus, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. 'omnia' inquit, non solum ergo illa, quae appetuntur ut suauia, uerum etiam illa, quae ut molesta uitantur, quando alia sic sumimus, ne capiamur, alia sic ferimus, ne frangamur, et secundum praecepta diuina in omnibus gratias agimus ei, de quo dicimus: Benedicam dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo et: Bonum est mihi, quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. neque enim re uera, si fallacis prosperitatis semper hic tranquillitas adrideret, anima humana portum illum uerae certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito inlustris et praestantissima filia. reddens itaque debitum praestantiae tuae salutationis obsequium agensque gratias, quod salutis nostrae religiosissimam curam geris, posco tibi a domino futurae uitae praemia praesentisque solacia omniumque uestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. [Et alia manu:] Deus uerus et uerax ueraciter consoletur cor tuum et protegat salutem tuam, domina insignis ac merito inlustris ac praestantissima filia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
