# Epistulae 132.1

Augustine, Epistulae, Letter 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/132.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/132.1

De salute tua, quam et in hoc saeculo et in Christo esse cupio, sanctae matris tuae uotis sum fortasse etiam ipse non inpar. unde meritis tuis reddens salutationis obsequium hortor,. ut ualeo, ut litterarum uere certeque sanctarum te curam non pigeat inpendere. sincera enim et solida res est nec fucatis. eloquiis ambit ad animum nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. multum mouet non uerborum sed rerum auidum et multum terret factura securum. praecipue apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur apostoli. si quid autem, uel cum legis uel cum cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissoluendo uidear necessarius, scribe, ut rescribam. magis enim hoc forte adiuuante domino potero quam praesens talia loqui tecum non solum propter occupationes uarias et meas et tuas, quoniam non, cum mihi uacat, occurrit, ut et tibi uacet, uerum etiam propter eorum inruentem praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio magisque linguae certaminibus quam scientiae luminibus delectantur. quod autem scriptum habetur, semper uacat ad legendum, cum uacat legenti, nec onerosum fit praesens, quod, cum uoles, sumitur, cum uoles, ponitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
