# Epistulae 135.1

Augustine, Epistulae, Letter 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/135.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/135.1

Petis me, uir probitatis iustitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis peritae discenda perconter. amplector gratiam muneris imperati meque libens in disciplinas tuas offero ueteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem. neque inmerito sapiens prudentiae studia nullis terminis neque fine conclusit, quando primordiis suis remota uirtus numquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem patescat, domine uere sancte ac merito uenerabilis pater. est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem. quibusdam amicorum conuentibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studiisque sententiae. erat tamen sermo rhetorica partitio. apud agnoscentem loquor; etiam ista paulo ante docuisti. adstruebatur, quid esset inuentionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo et pro ingenio naturaque materiae adposita etiam dicendi facultas. alii rursum poeticam eleuabant fauentes; ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut conuenienter poeta dixerit: Inter uictrices hederam tibi serpere laurus. dicebatur ergo, quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum uenustas, quanta in comparatione sublimitas; iamleues enodesque uersus atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata uariatio. tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristoteleo more tamquam esotericam fouere consueueras. quaerebamus, et quid egerit praeceptor ex Lycio, quid Academiae multiplex et continuata cunctatio, quid ille disputator ex porticu, quid physicorum peritia, quid Epicureorum uoluptas, quid inter omnes infinita disputandi libido tuncque magis ignorata ueritas, postquam praesumptum est, quod possit agnosci.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
