# Epistulae 137.10

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.10

Quid autem non mirum deus facit in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine cotidiana uiluissent? denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa uis seminum quos numeros habet, quam uiuaces, quam efficaces. quam latenter potentes, quam in paruo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio? ille igitur sibi sine semine operatus est hominem, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina; ille in suo corpore numeros temporum mensurasque seruauit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. hoc enim creuit in tempore, quod coepit ex tempore; uerbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit, quo susciperet carnem, non tempori cessit, ut uerteretur in carnem; homo quippe deo accessit. non deus a se recessit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
