# Epistulae 137.11

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.11

Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quo modo deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant de re, quae cotidie fit, quo modo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. nam sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut homo sit, ita in unitate personae deus utitur homine, ut Christus sit. in illa ergo persona mixtura est animae et corporis, in hac persona mixtura est dei et hominis, si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita misceri, ut neutrum seruet integritatem suam, quamquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. ergo persona hominis mixtura est animae et corporis, persona autem Christi mixtura est dei et hominis; cum enim uerbum dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. illud cotidie fit ad procreandos homines, hoc semel factum est ad liberandos homines. uerum tamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit quam unius incorporeae et alterius corporeae. nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit; multo magis incorporeum est uerbum dei ac per hoc uerbi dei et animae credibilior debuit esse permixtio quam animae et corporis. sed hoc in nobis ipsis experimur, illud in Christo credere iubemur. si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? quo modo non fateremur duo incorporea quam unum incorporeum alterumque corporeum facilius potuisse misceri, si tamen non indigne ad ista mixtionis uel mixturae nomen admittitur propter consuetudinem corporalium rerum longe aliter se habentium aliterque natarum?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
