# Epistulae 137.12

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.12

Verbum igitur dei idemque dei filius patri coaeternus eademque uirtus et sapientia dei a superno fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis adtingens fortiter et disponens omnia suauiter praesens et latens nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida sed sine mole ubique tota longe alio modo quodam quam eo, quo creaturis ceteris adest, suscepit hominem seque et illo fecit unum Iesum Christum, mediatorem dei et hominum, aequalem patri secundum diuinitatem minorem autem patre secundum carnem, hoc est secundum hominem, incommutabiliter inmortalem secundum aequalem patri diuinitatem eundemque mutabilem atque mortalem secundum cognatam nobis infirmitatem, in quo Christo eo tempore, quod opportunissimum ipse nouerat et ante saecula disposuerat, uenit hominibus magisterium et adiutorium ad capessendam sempiternam salutem: magisterium quidem, ut ea, quae hic ante dicta sunt utiliter uera non solum a prophetis sanctis, qui omnia uera dixerunt, uerum etiam a philosophis atque ipsis poetis et cuiusce modi auctoribus litterarum, quos multa uera falsis miscuisse quis ambigat, illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas propter eos, qui illa non possent in ipsa intima ueritate cernere atque discernere, quae ueritas, et antequam hominem adsumeret, ipse erat omnibus, qui eius participes esse potuerunt, maxime uero suae incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut, quoniam homines plerique diuinitatis auidi per potestates caelestes, quas deos putarent, ritusque uarios inlicitorum non sacrorum sed sacrilegiorum ambiendum sibi arbitrarentur ad deum magis superbe quam pie, qua in re pro angelis sanctis eis se daemones superbiae cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse deum pietati hominum, ad quem uelut longe positum per interpositas potestates ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur et cum illo uniri quodam modo, ut ei sic coaptaretur homo totus, quem ad modum animae corpus excepta concretione mutabili, in quam non conuertitur deus et quam uidemus quod habeat et corpus et anima; adiutorium autem, quod sine gratia fidei, quae ab illo est, nemo potest uincere concupiscentias uitiosas et, si qua earum residua non uicerit, ueniali remissione purgari. quod ergo ad magisterium eius adtinet, quis nunc extremus idiota uel quae abiecta muliercula non credit animae inmortalitatem uitamque post mortem futuram? quod apud Graecos olim primus Pherecydes Syrius cum disputauisset, Pythagoram Samium disputationis illius nouitate permotum ex athleta in philosophum uertit. nunc ergo, quod Maro ait et omnes uidemus, amomum Assyrium uulgo nascitur. quod autem ad adiutorium gratiae pertinet, quae in Christo est, ipse est omnino, quo duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
