# Epistulae 137.17

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.17

Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet ciuitatum duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam legem prophetasque pendere, ullo modo sunt comparandae? Diliges dominum deum tuum ex toto corda tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in deo creatore sunt; hic ethica: quoniam uita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea, quae diligenda sunt, quem ad modum diligenda sunt, diliguntur, hoc est deus et proximus; hic logica, quoniam ueritas lumenque animae rationalis nonnisi deus est; hic etiam laudabilis rei publicae salus, neque enim conditur et custoditur optima ciuitas nisi fundamento et uinculo fidei firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac uerissimum deus est, atque in illo inuicem sincerissime se homines diligunt, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
