# Epistulae 137.4

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.4

Sed quid hinc plura? ueniendum ad rem potius, quam requiris. ubi primum scire te uolo non hoc Christianam habere doctrinam, quod ita sit deus infusus carni, qua ex uirgine nasceretur, ut curam gubernandae uniuersitatis uel deseruerit uel amiserit uel ad illud corpusculum quasi contractam collectamque transtulerit. hominum iste sensus est nihil nisi corpora ualentium cogitare siue ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, siue subtiliora sicut aeris et lucis, sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est et, quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium eundemque locum sic impleat, ut in nulla eius parte sit totum. ac per hoc densari atque rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem non nisi corporum est. longe aliud est animae natura quam corporis; quanto magis dei, qui creator est et animae et corporis! non sic deus implere dicitur mundum uelut aqua, uelut aer, uelut ipsa, lux, ut minore sui parte minorem mundi partem impleat et maiore maiorem. nouit ubique totus esse et nullo contineri loco; nouit uenire non recedendo, ubi erat; nouit abire non deserendo, quo uenerat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
