# Epistulae 137.5

Augustine, Epistulae, Letter 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/137.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/137.5

Miratur hoc mens humana et, quia non capit, fortasse nec credit. se ipsam primitus scrutata miretur, se ipsam paululum, si potest, a corpore attollat et ab eis rebus, quas solet sentire per corpus, et uideat ipsa, quid sit, quae utitur corpore. sed forte non potest; 'magni' quippe 'ingenii est', ut ait quidam, 'seuocare mentem a sensibus et cogitationem a consuetudine abducere'. ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius et uigilantius perscrutetur. sunt certe quinquepartiti corporis sensus, qui nec sine corpore nec sine anima esse possunt, quia neque sentire est nisi uiuentis, quod ab anima est corpori, neque sine corporeis instrumentis et quasi uasis atque organis uidemus, audimus ceterisque tribus utimur sensibus. intendat haec anima rationalis et sensus corporis non sensibus corporis sed ipsa mente atque ratione consideret. certe sentire homo non potest, nisi uiuat; uiuit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. quo modo igitur anima, quae sunt extra carnem suam, sentit, quae non nisi in carne sua uiuit? an non ab eius carne longissime absunt sidera in caelo? an in caelo non uidet solem? an sentire non est uidere, cum sit in quinque sensibus excellentior ceteris uisus? an et in caelo uiuit, quia et in caelo sentit et sensus esse non potest, ubi uita non est? an sentit, et ubi non uiuit, quia, cum in sua tantum carne uiuat, sentit etiam in his locis, quae praeter eius carnem continent ea, quae tangit aspectu? uidesne, quam sit hoc latebrosum in sensu tam conspicuo, qui uisus dicitur? adtende et auditum. nam et ipse se foras quodam modo diffundit a carne. unde enim dicimus: (Foris sonat', nisi ibi sentiamus, ubi sonat? ergo et illic extra carnem nostram uiuimus. an sentire possumus, et ubi non uiuimus, cum sensus sine uita esse non possit?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
