Latin
Letter 137
Augustine, Epistulae 137.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ceteri tres sensus apud se ipsos sentiunt, quamuis de olfactu possit utcumque dubitari. de gustu autem atque tactu nulla controuersia est, quod ea, quae gustamus et tangimus, non alibi quam in nostra carne sentimus. proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoueantur. uisus auditusque adferunt mirabilem quaestionem, aut quo modo anima sentiat, ubi non uiuit, aut quo modo uiuat, ubi non est. neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam. ibi quippe sentit, ubi uidet, quia et uidere sentire est; ibi sentit, ubi audit, quia et audire sentire est. aut ergo et ibi uiuit ac per hoc etiam ibi est aut sentit, et ubi non uiuit, aut uiuit, et ubi non est. haec omnia mira sunt; nihil horum adfirmari sine quadam uelut absurditate potest et de sensu loquimur morticino. quid igitur est ipsa anima praeter corporis sensum, id est in mente, qua ista considerat? neque enim sensu corporis de ipsis sensibus corporis iudicat. et putamus nobis de omnipotentia dei incredibile aliquid dici, cum dicitur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, sit adsumpsisse corpus ex uirgine et sensibus apparuisse mortalibus, ut inmortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutauerit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit!